Psalms 71

etc. AUG. Verum pacificum, etc., usque ad qui hic commendatur secundum utramque naturam. CAS. Quartus psalmus de duabus naturis Christi monet ut Christum verum Deum et verum hominem regem credamus, et est prophetia de Christo. CAS. De judicio, optando illud dari Filio. etc. AUG. Nota repetitiones ejusdem, vel aliis verbis, multum commendant divina eloquia, quae maxime sunt in psalmis: et in eo genere sermonis, quo affectus animi est movendus. AUG. Prophetae, Apostoli, qui coelo altitudine proximant; nuntiandam populo fideli, Christum. Suscipiant id est, Christum, vel et de utrisque praedicatoribus praecedentibus et sequentibus dicit. Vel id est, majores. Verbum reconciliationis, scilicet verbum Evangelii, ad hoc ut nuntient populo. Id est, minores; justitiam, id est, obedientiam, ut obediant doctrinae veritatis. et dicendo, ostendit omnia quae sunt Patris esse et Filii, et e converso. CAS. Idem agit de eodem judicio affirmando. Post optationem, virtute prophetiae, dicit quae sunt adventu Domini praestanda. AUG. Vel secundum aliam litteram: Sed codices qui habent in littera magis approbantur. Id est, eos qui pauperes in populo, in quo boni malique commisti. Dum enim gratia sua adjuvat, etc., usque ad qui innocentes nititur trahere in culpam. HIERON., AUG. Vel, et, victo diabolo, splendor; id est, Filius cum Patre, sedens ad dexteram Patris in aeternum, hoc est in generatione et generationem. . etc. CAS. Ecce quis et qualis ille rex, qui judicaturus est. AUG. Alludit facto Gedeonis, etc., usque ad et postea complueretur gentilitas sicco vellere Judaeorum. CAS. Descendet Christus, etc., usque ad quis ergo post tam apertas similitudines dubitet de partu Virginis? AUG. Judaea, quae auctoritate doctrinae exspolianda erat, ut ovis vellere: vel, quia doctrinae pluviam detinebat, quam nolebat gentibus praedicare. CAS. Ostendit quae sit amplitudo regni. AUG. A Jordane, ubi vox:. Inde ergo doctrina ejus coepit: inde auctoritas magistri dilatatur usque ad terminos orbis terrae, praedicato Evangelio regni. CASS. Inde regula baptismi per totum orbem manavit. Paucis verbis magna docet sacramenta . CAS. Pertinaces dicuntur inimici, etc., usque ad vel, historialiter potest accipi de regibus qui venerunt adorare Christum. . etc. CASS. De operibus ejus agit, etc., usque ad in participatione justitiae. . AUG. peccata, etc., usque ad juvando per gratiam ad justitiam faciendam. Vel, de futuro, id est, poenis aeternis; et id est, peccato ipso, pro quo poena debebatur. Christianum. Quia in ejus regno ante ipsum victuri sunt. etc. CAS. De honorificentia regis. AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quae excellit inter doctrinas. ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit. AUG. Prophetarum est, quia quod praedixerunt, implevit. ID. Auctores Scripturarum Prophetae et Apostoli; quos firmat, quia omnia ab illis praedicta in illo sunt impleta. Quia propter eos qui in terra sunt, omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit, ut ea impleret. AUG. Sicut Libanus proceras cedros producit, sic Christus sanctos ad coelum. CAS. Non aetas seni sed viriditas sanctis comparatur. Boni de ista civitate praesentis Ecclesiae migrantes in illa beatitudine florebunt. AUG. In Genesi nomine et frumentum intelligitur, etc., usque ad et comparabitur feno terrae quidquid pro magno habetur in seculo. etc. CAS. Monet omnes laudes ei dicere, quia omnes in eo benedicentur. ID. Id est, ante omnem creaturam, ne putes temporalem Dei Filium. AUG. Ne tribus duodecim accipias, addit etc. AUG. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem, cum admonitione et prophetia. etc. CAS. Magnificum est, quod sic concludit: Optantis est semel dicere, nimium desiderantis repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod coepit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terrae. HIER. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est: unde et in extremo habet: pro quo in Hebraeo dicitur: . ID. Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: initium sit sequentis. Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Praeter solitum addit: David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in Israel tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetae et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et caeteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed His autem deficientibus quae Deus subtraxit ut quaererentur ea quae occulta in illis tegebantur, loquitur id est Synagoga, sed fidelis, quae pie Deum coluit, licet propter terrena, quae a Deo, non a daemonibus, ut gentes, quaerebat. Attendens autem blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, coepit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per haec sibi subtracta quaerere ea quae non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: Sed quibus? Primo ergo describens nequitiam malorum, dicit se zelasse prospera eorum; tamen inde correctum, et correctus alios corrigit. CAS. Hic agitur, quod quia jam non dat Deus blanda, ut pueris ad serviendum alliciendis, et hoc dicit Synagoga quae jam sibi contra hoc quod prius agebat testatur, ut credibilius sit.