Revelation of John 5

Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Id est duo Testamenta quae sunt idem liber. Significans Vetus quod forinseca promittit. Novum significans quod evidenter saepe promittit beatitudinem. Factae sunt scripturae prophetarum clausae, et obscurae, sed per Christum postea sunt apertae. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quae aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiae, quae fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit. Sancti et antiqui Veteris Testamenti patres intellexeruut aliquando a Deo dispositam reparationem Jerusalem: et quando fieret, videre exoptabant, sed quomodo fieret ignorabant, donec scilicet revelavit quibusdam antequam fieret. Inquirentem, et aliis annuntiantem et prae nimio desiderio, tandiu differri conquerentem. Divinam dispositionem, et universas obscuritates Scripturarum tollere. . Hoc dicitur in persona priorum et antiquorum patrum, eo quod non intelligebant, vel dilatam reparationem dolebant, unde: Luc. 10., etc. Quilibet propheta Christi adventum annuntiando consolatur alios. Leo dum fugatur, per montes fugit, et nodo quem habet in cauda vestigia delet, ne inveniatur: ita Christus fugit per montes, id est, divinitas Judaeos latuit, assumpta carne divinitatem texit, ne posset agnosci. Leo dormit apertis oculis, ita Christus exspiravit divinitate vivente. Ecclesia, quae a Christo tanquam thronus possidetur, tanquam animalia pascitur, tanquam seniores in judicio potestatis honoratur, ipsa super Christum aedificata in septem cornibus fortitudinis, regno exaltatur, in septem oculis, signis et virtutibus illuminatur. Quia etsi fuerit mortuus, ex virtute tamen Dei vivit. Vel inter suos tanquam occisus est, in quibus quotidie mortificatur. etc. Quia dat regnum, quod in cornibus notatur. Oculos, quia illuminat. Vel cornua sunt eminentiores sancti, in capite Christo fundati, carnem excedentes. . Humilia de se senserunt, quod ipsum imitantur, unde sequitur. Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum. In cithara lignum et chordae: per lignum crux Christi, per chordas caro sanctorum, quae tenditur in ligno, dum diversis tormentis eumdem sonum reddentes crucem Christi imitantur. Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguae in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Noe, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Graeci, Haebraei, Christiani. . Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos praedicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum. etc. Cognitionem omnium rerum, sicut habet Verbum sibi unitum. Id est augmentatio quam habemus in bonis operibus, qui inde sequitur, de virtutibus quas in baptismo accipimus, qua concupiscentiis resistimus, non nobis, sed tibi attribuatur. Omnes seniores et animalia testimonio angelorum assensum praebent. etc. Non superbiunt quod alios judicant, sed humiliant se.
Copyright information for VulgGlossa