Sir 17

RAB. Ut sic vivat, sapiat, etc., usque ad ita homo charitatem habeat, ut sit bonus et justus; etc. etc. Unde: Ephes. 9.. Quia in hoc quoque factus est homo ad imaginem Dei, quo irrationabilibus ratione antecellit, et ea regit et dominatur in eis, et omnium creatorem agnoscit. Sed quia honorem suum non intellexit, Psal. 48.. . Sicut de latere Adae dormientis formata est Eva, sic de latere Christi in cruce morientis exivit sanguis et aqua, de quibus formatur Ecclesia. . Naturalem, quam dedit omni homini, ut subjiceretur suo creatori, et bonorum operum in se honorificentiam custodiret. Vel, legem litterae, quam ad correctionem morum, et reparationem naturalis legis, scribi voluit; hoc enim naturalis lex et litteralis insinuat, ut Deum toto corde, tota anima, tota virtute diligamus: et mandata ejus in Dei et proximi dilectione custodiamus. . RAB. Unde: Psal. 1.. Angelos, quibus commisit Deus custodiam singularum gentium! Unde, Deut. 32. Vel, doctores quos ad praedicandum misit. . Ostensa conditione hominis, quomodo scilicet ad imaginem Dei creatus sit, et caeteris praelatus creaturis: hortatur ut post lapsum peccati revertatur ad factorem suum, relinquens errorem, quo semetipsum decepit; et deprecetur Deum pro offensionibus suis, et tota mente refugiat ad divinam misericordiam, spernens idololatriam, et diabolicae servitutis fallaciam. Discat et mandatorum Dei regulam, ut in sorte sanctitatis, qua electus est, permaneat, et in laudibus Altissimi perseveret. . RAB. In praesenti vita, postquam non est tempus operandi, sed praemium recipiendi: Unde, Joan. 12.. . ID. Ostendit mundi machinam transitoriam esse: nec lux corporalis perpetuo eadem manet; quanto minus vana cogitatio humanae fragilitatis. .
Copyright information for VulgGlossa