Sir 18

RAB. Rerum substantia simul creata est, etc., usque ad magnitudinem virtutis scire vel enarrare: unde, Matth. 11.. . ID. Nihil de Scripturis sanctis est minuendum, nihil addendum: unde, Apoc. 22., etc. . ID. Paucitatem dierum nostrorum comparat guttae maris, et calculo arenae: quia ad comparationem aeternae felicitatis nimia est brevitas, et miseria maxima: unde, Job. 14.. . Pauci sunt, qui misereantur proximo: cum misericordia Dei redundat per universum mundum, qui solem suum facit oriri super bonos et malos. . Hortatur eos qui doctrinam Evangelii accipiunt, ut misericordiam proximis impendant: et festinent diem judicii misericordiae operibus praevenire; unde: Matth. 5.. Lingua eucharis gratiosum hominem facit; unde: Prov. 17.. Segetes defendit ros ab ardore solis: et verbum bonum largientem a nequitia irascentis; unde: Prov. 15.. . RAB. In ore stulti jurgia, etc., usque ad polluunt verbo mendaci. Ut videas quid in te Deo placeat vel displaceat, et delicta corrigas. RAB. Haec monent ut semper parati simus, nec stulta securitate nobis blandiamur: sed in Dei servitute laboremus usque ad finem vitae. . Cum stabis ad orandum, dimitte si quid habeas adversus aliquem. Unde: Psal. 10.. Futurae post hanc vitam, ut facias amicos qui recipiant te in aeterna tabernacula. Ver, aestas, autumnus, hiems, dies et nox, nunquam omnia requiescunt; et tamen omnia aeternitati comparata cito transeunt: et omnia coram oculis Domini certo fine clauduntur. Ipse autem semper idem est, et anni ejus non deficient. Beatus est homo qui semper est pavidus ut a peccatis suis caveat, et praecepta Domini impleat: Quia Psal. CX.. Id est, cum invenerit, et agnitionem ejus perceperit, ipsa dabit confessionem rectae praedicationis, et studium bonae operationis. Quasi astuti agnoscunt sapientiam, et sensati in verbis opere demonstrant prudentiam. . Provocat nos ad opera misericordiae. Si enim pigri fuerimus, non modo deerunt nobis solatia temporalia, imo animae nostrae bona futura: quando temporalis eleemosyna remunerabitur mercede aeterna.
Copyright information for VulgGlossa