Sir 22

etc. RAB. Quando peccatorum duris Scripturarum sententiis foeditas, etc., usque ad a praedicatoribus improperatur. . Eos notat, qui in Ecclesia plausum populi et favorem quaerunt, nec magis compunctionem lacrymarum excitant. Testa multo labore confecta fragilitatem suam non evadit. Fatuus quoque quamvis sollicite erudiatur, vix ad perfectionem perducitur. . ID. Altera est mors corporis, etc., usque ad mors enim corporis, finis laboris mundani . ID. Docet cum stultis sermonem non esse protrahendum, etc., II Joan. 1.. . Hinc Salomon ait: Prov. 27.. Pejus peccat haereticus quam catholicus, in multitudine multorum malorum; vel philosophus qui humana nititur sapientia; vel gentilis, qui non pervenit ad fidem, et ignoranter peccat: unde, enim Luc. 12.. Qui autem nescit, paucis. . Ligna justos signant, qui fructum dant in tempore, quorum folia non decidunt: et omnia quae faciunt prosperantur; fundamentum autem aedificii, apostolos vel prophetas, quorum praedicatio Ecclesiam sustinet. quia fides passionis Christi in cordibus hominum adjuncta doctrinae apostolorum, indissolubile facit Ecclesiae aedificium. . etc. Unde: Qui audit verba mea, et non facit ea, similis est viro stulto, qui aedificat domum suam super arenam. . RAB. Sicut limpidus paries, etc., usque ad sic cor fatui spernit scelerum recordationem nec poenas timet aeternas. . Ostendit quid amicum bonum conservet, vel potius alienet. Sicut lapidis ictu volatus avium dejicitur, ita convicii verbo vis amicitiae dissolvitur. De amicitia ejus, quia agnita correctionis utilitate regreditur ad jus pristinae amicitiae. Non rediturus, nec post reconciliationem; unde: Amico reconciliatione credas in aeternum. . In adversitate magis probatur amicus. Multi enim amici mensae, et non permanent in die necessitatis. etc. Sicut fumus praecedit ignis incendium, sic dura verba homicidium; unde, Prov. 15.. Et alibi: Matth. 5.. Multa bona sunt in amicitia vera: congaudet enim verus amicus in bonis tuis, et contristatur in malis. Id est, qui cognoscit quanta bona sint in amicitia vera, cavebit ne injuria, vel convicio amicum laedat. .
Copyright information for VulgGlossa