Sir 24

. etc. RAB. Quia in ostensione miraculorum ad laudem Dei provocabat populum. etc. Angelorum, religiosorum. . Quia Verbum consubstantiale, coaeternum. Quia non sum creatura. Dicitur tamen primogenitus omnis creaturae, non tempore, scilicet, sed honore Exod. 4.. RAB. In coelis oritur lumen, nebula tegitur caro, quia sicut claritate sua praecellit obscuritatem nebulae, sic spiritualis creatura corporalem praecellit dignitatem. ID. Humanum corpus nullo pondere peccati praegravatum, sed Dei virtute sublimatum, in quo potentia divinitatis judicia sua exercuit. . etc. Secundum humanitatem singulari puritate de Spiritu sancto conceptam, de Virgine editam. Incarnatione Salvatoris specialiter Judaeis uti concessum est, et specialiter ad Judaeos venit. Unde per figurantur Judaei; per vero, Gentiles. Sacramentum incarnationis ante saecula praescitum et praedestinatum, permanet in saeculum saeculi. Et inhabitationes Ecclesiae, id est ritum verae religionis disposuit. RAB. Sion Ecclesia, quae et Jerusalem, quae a primo justo usque ad novissimum aedificatur, et in qua sapientia quotidie fructificat. . RAB. mons est Phoenicis, etc., usque ad constantiam et actionem eorum exprimens, qui altioribus Ecclesiam ornant virtutibus. Arbor diuturnus foliis, et suavibus pomis; palma dicta quia victricis manus est ornatus: vel quia in modum humanae palmae ramus expandit, hanc Graeci dicunt, quia Phoenix avis multo tempore vivit. Huic comparatur Ecclesia, quae incurvari ad terrena despiciens, ad, coelestia se sustollit: ut finito agone coelestem palmam suscipiat, et quasi folia diuturna, verba rectae confessionis perpetuo conservat. Graece , fructus scilicet: enim arbor dicitur, succus oleum. Est autem arbor pacis insignis: per hanc Ecclesia signatur, quae campos totius mundi decore illustrat, et speciali gratia per unctionem chrismatis sanctificat. Platanus ab altitudine dicta, vel quia patula et ampla. Nam Graeci amplum vocant. Nomen ergo, et formam arboris expressit dicens: Quasi platanus dilatata sum in plateis. Est autem tenerrima, et mollis foliis, et vitibus similis, et Christum significat, qui per membra sua in orbe dilatatur mitis et mansuetus. Cinnamomum et balsamum aromaticae arbores sunt. Cinnamomum dictum, quia cortex ejus in modum cannae rotundus et gracilis. Gignitur in India et Ethiopia, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod crassum est despicitur; gracilius vero charius: quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit in modum nebulae vel pulveris. RAB. Aspaltum dicit Plinius, in eodem curriculo coeli nascitur, etc., usque ad memores Dominicae passionis pro Domino parati sunt pati. Myrrha est in Arabia arbor quinque cubitis alta, spinae similis, quam vocant Graeci, cujus gutta viridis et amara, unde et nomen accepit: quae omnia conveniunt mortificationi carnis, quae amara ad tempus sentitur, sed in spe semper virentis patriae libenter suscipitur. Spinae autem comparatur, quia ut mentem salvet corpus affligit. Gutta sponte manans pretiosior est; elicita corticis vulnere vilior, quia majoris est virtutis corpus sanum cui arridet copia rerum mortificare, quam aegrotum, vel paupertate afflictum. ID. Storax, galbanus, etc., usque ad storax dicta, quia est gutta arboris profluens et congelata, nam Graeci guttam dicunt. Galbanum ID. etc., usque ad ad similitudinem ammoniaci minimeque lignosum. Ungula est quae in Exodo onycha dicitur. Graece enim , Latine ungula, quia humano ungui assimilatur. ID. Gutta quae et ammoniaca dicitur, etc., usque ad quanto virtus virtuti jungitur, tanto incensum sincerius exhibetur. Libanus, ut aiunt, arbor est ID. etc., usque ad incisis arboribus lacryma fluit, quia compuncta humilium corda puram Deo orationem emittunt. Libanus in Hebraeo candorem significat: in Graeco, . Unde in Canticis, ubi legimus Cant. 4., quidam codices habent ID. Balsami arbor in Judaea, etc., usque ad et salutis sacramenta profudit. Unde, etc. ID. Arbor est, etc., usque ad et sine macula sunt ante thronum Dei. . etc. ID. Edimus sapientiam, etc., Psal. 33., etc. . ID. Quatuor paradisi flumina, etc., usque ad qui mittit disciplinam sicut lucem, quia praecepta ejus vitam aeternam tribuunt, unde: Matth. 27.. ID. Phison, qui et Ganges, etc., usque ad et fertur sicut Nilus super Orientis terras exundare. etc. ID. Tigris fluvius Mesopotamiae, etc., usque ad quia sicut Tigris bestia velociter fertur. ID. Euphrates fluvius Mesopotamiae, etc., usque ad terraque quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Jordanis fluvius Judaeae, a duobus fontibus nominatur: scilicet et quibus foederatis colligitur. Oritur sub Libano monte, et dividit Judaeam et Arabiam, et juxta Jericho influit mari Mortuo. Geon hic Aethiopiam cingit, sic vocatus quia irrigat terram Aegypti. enim Graece terram significat: qui apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui fecunditatem efficit, unde et Nilus dictus est. RAB. Christus auctor est sapientiae, etc., Matth. 11., etc. Mare significat profunditatem sapientiae inaestimabilem, et incomprehensibilem esse: quoniam nemo penetrare potest nisi unus et solus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui seipsum vere novit, et consilium suum, et dat tantum nosse creaturae suae, quantum expedit. . ID. Quia Deus de Deo, lumen de lumine. Tropice dicitur Pater origo Divinitatis: quia de Patre gignitur Filius et procedit Spiritus sanctus, qui per aquam significatur: unde, Job. 7.. Eccli. 15.. Sapientia comparatur fluvio rapidissimo, etc., usque ad unde tertia lingua Graecorum Dorica dicitur. . RAB. Significat hujus operis scriptor librum esse mysticum, et utilem ad legendum. Historice enim moralitatem docet, et allegorice fidei sacramentum. etc. Ecclesiasticus doctor non solum sibi, sed et aliis scribendo et docendo proficit: unde, Dan. 12..