Sir 30

RAB. Patres tam carnales quam spirituales monet, ut filios suos diligenter erudiant, ut honeste vivant, ne lasciviendo per aliorum dogmata discurrant. . Equus indomitus in praecipitium vadit; filius indisciplinatus in peccatum ruit. Docet ergo spirituales patres, ut filios suos erudiant et corrigant; ne eis immoderate frena relaxent, ne cadant in turpitudinem vitiorum, et ipsi ignominiam sustineant sempiternam. . Dulcis est somnus operanti, sive multum comedat, sive parum. Saturitas enim divitis non sinit dormire eum. Vera salus animae justitia est, cui aurum et argentum non valent comparari, quia non proderunt divitiae in die ultionis. Justitia autem animam liberabit a morte. . RAB. Contra eos loquitur, qui talentum verbi abscondunt; quorum scientia virtutibus inutilis, sicut epulae mortuis et thesaurus. . Non facit ad complexum virginis, sic adoratio idoli, adorantibus incongrua et inutilis. . Quia nulla virtus sine ea consistit. I Cor. 13.. . etc. Psal. 54.. ID. Id est, prosperitatem, quam sibi promittunt, non possunt habere in perpetuum. .
Copyright information for VulgGlossa