Sir 6

etc. RAB. Vim verae charitatis ostendit, etc., usque ad allidetur virtus ipsius. . Bonae voluntatis succedit boni operis fructus, et malitiosae menti nihil prosperitatis. Si enim desit charitas, frustra operam virtuti impendis; unde: Jac. 2.. Et, Luc. 19.. . etc. Cum omnibus pax est habenda, quantam permittit nostra fragilitas, sed non cum multis consilium, quia scriptum est: Prov. 20. etc. RAB. Per diversas species falsos amicos exprimens, tandem ad verum pervenit amicum: quia multi amicos se esse profitentur in prosperis, et inimici apparent in adversis. Unde: etc. . RAB. Id est, discretionem habe, etc., Rom. 16.. Amicus amoris consors, cui sic animum tuum applica ut ex duobus unum fiat, cui te tanquam tibi committas, a quo nihil timeas: et nihil inhonestum petas. Non est enim amicitia vectigalis, sed plena decoris; unde: Joan. 15., etc. Dedit nobis Dominus formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, aperiamus ei secreta, et ipse nobis; unde: Ibid.. . Secundum Deum scilicet. Hic ad medicamentum vitae aeternae et immortalitatis necessaria, cum amico tractat: unde Cicero dicit amicitiam nonnisi inter bonos esse posse, et libera debet esse amicitia, et ad omnem felicitatem proclivis. RAB. Plena et perfecta amicitiae gratia, etc., usque ad ut de hoc mundo credas te quotidie migraturum. . RAB. Corde, non corpore accedendum est ad sapientiam, etc., usque ad perceptio veritatis; unde: Joan. 17., etc. . Monet sapientia, ut in divina lege assidue meditemur. Primum hortatur ut discamus; post, ut animam ad hoc applicemus, tandem, ut inclinemus; demum, ut diligentiam ad audiendum adhibeamus. Sic enim sapientia sapientem esse promittit. Necesse est enim, ut qui verae sapientiae, quae Christus est, agnitionem desiderat, primum catholicis magistris se humiliter subdat, et omnes affectus animae suae disciplinae eorum. Dehinc intentionem cordis ab omni pravo desiderio avertens ad audiendum verbum Dei adhibeat diligenter, caveatque ut meditationem legis non pro terrenarum rerum mercede, vel laudis humanae, sed pro ipsius boni amore impendat, ut verae sapientiae fructum percipiat. . Quasi: Ne sis sapiens tibi ipsi. Ne confidas proprio ingenio, haereticos superbiae fastus maxime supplantavit. . RAB. Merito illi datur, etc., usque ad et assidue legem meditatur et opere exsequitur.
Copyright information for VulgGlossa