Wis 14

etc. Haec quoque contra idololatriam dicuntur. Maxima enim vecordia est, ut homo ad imaginem Dei editus, rationabilem ab ipso habens animum, quo excogitavit quomodo transiret fluctus, navem fabricans secundum artis suae peritiam, non honoret illum qui hanc sibi dedit scientiam, et invocet idolum, quod simili arte et majori vanitate formavit. Cum enim major sit qui fecit quam quod fit, facturam suam adorare insanire est. A Deo navigandi cursus petendus, a quo navigii praeparatio. Haeretici autem, qui vana fingunt simulacra errorum, ideo in fluctibus saeculi pereunt, quia navem Ecclesiae reliquerunt, et gubernatorem Deum. . Israelitas per mare Rubrum sicco vestigio traduxit Dei potentia, et Jordanis aquas divisit, ut terrorem incuteret gentibus exterminandis, fidelibus quoque inter saeculi fluctus et persecutiones, praeparat semitam fidei et constantiae, ut transeant illaesi, nec est humani solatii opus, ubi Deus ostendit mirabiles effectus virtutis suae. . etc. Creator dedit scientiam creaturae suae, qua sibi in praesenti consuleret, ut ejus voluntati deserviret. Unde Noe arcam facere jussit, in qua ipse et progenies ejus salvaretur, et caetera animantia ad restaurationem orbis reservarentur, cum genus humanum pro iniquitate sua diluvio deleretur; unde Petrus: Petr. 3., etc. Arca de lignis levigatis constructa, Ecclesiam significat, quae fit de collectione fidelium, artificio praedicatorum. Pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam mundo pereunte: quia ad comparationem reproborum parvus numerus est electorum. Pauci enim sunt qui viam vitae inveniunt. Aqua diluvii extra positos occidit, quia haereticum licet habentem baptismi sacramentum, ipsae aquae demergunt ad inferos, quae arcam levaverunt ad coelos. Octonarius quoque significat Ecclesiam, quod in sacramento Dominicae resurrectionis percipit lavacrum baptismi. Ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus aqua regenerationis abluti. Hinc Jeremias: Jerem. 10.. . Simulacrum et cultura falsorum deorum. Diabolus enim inde punietur, quod sibi divinum honorem usurpat; et homo, qui pro Creatore creaturam honorat. Lignum vero saepe hominem significat. Benedictus ergo homo, qui veritatem dicit et facit. Haereticus autem, qui figmenta sua colit, maledictus est, et perditioni deditus, et opus, id est, doctrina ejus. . Non est ignoscendum idolis, vel eorum inhabitatoribus, id est, daemonibus, quia homines ad imaginem Dei factos ab ipso retrabunt, et in erroris muscipula subvertunt. Haeretici quoque, qui homines seducunt, districtum non evadent judicium. Pessimum enim genus est fornicationis, quo anima recedit a Deo, et fornicatur cum idolis, vel divini dogmatis veritatem relinquit, et sequitur falsitatem haereticae pravitatis, vel opinionis. Hinc Paulus avaritiam idolorum servitutem appellat. Unde constat, omnem malam concupiscentiam fornicationem vocari, qua anima relicta superiori lege inferiorum voluptate, turpi naturarum quasi mercede, prostrata vel prostituta corrumpitur. etc. Psal. 11.. Hinc Jeremias: Jer. 11., etc.; LACT. t. 1.. Propter hominum stultitiam, etc., usque ad divinos honores parentibus detulerunt, deferrique jusserunt. . Incommunicabile Dei scilicet omnipotentis nomen; qui solus est incomprehensibilis, insensibili et fragili materiae vel imagini ascripserunt. . Sicut in sacris Saturni, cui propter odium Jovis, sine respectu pietatis parvulos suos immolabant, et Bellonae ipsi sacerdotes proprio sanguine sacrificabant. Unde Quintilianus: Istud, inquit, si cogit Deus iratus est: et si iratus est, non acceptat sacrificia vestra. Sicut in sacris Isidis Aegyptiae, et Cereris Eleusinae faciebant. Nam sicut ibi Osiris planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui Plutonis matrimonium, rapta Proserpina. Quam quia facibus ex Aetna accensis, quaesisse Ceres in Sicilia dicitur, ideo sacra ejus ardentium taedarum jactatione celebrabantur. Similiter in sacris Liberi patris insaniunt, et magnae matris, ubi ad exemplum deorum qui in festivitate satiati, noctem luxibus totam duxerunt ludunt. Quia per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant. . Omnia enim confusa erant: ibi nulla ratio, nulla religio vera. Quanto quis sceleratior erat, tanto magis deo suo placere putabat. . Nulla major dementia, quam Deum vivum deserere, et mortuis deservire. Cum enim mens se a creatore suo avertit, omnibus implicatur sceleribus. enim Eccli. 10.. Consummatio et plenitudo. Qui enim pro Deo colunt idolum, omnia reputantur in eis in peccatum. Quia dum jurant, nomen Dei polluunt, qui ait: Exod. 20.; sed cum Deum illudere se aestimant, in aeternam mortem semetipsos praecipitant. Haeretici autem errorum suorum simulacra colentes, perditionis suae causa fiunt, quorum et doctrina falsa, vita injusta, laetitia insana, mors nefanda: quia cum injuste jurant in idolo, nec sperant in Deo suo, ideo meritorum suorum recipient vindictam. Unde sequitur: . .
Copyright information for VulgGlossa