Wis 15

etc. RAB. Justo enim judicio damnati sero poenitentes agnoscunt, quod antea credere noluerunt; unde: Psal. 9.; unde Joannes: I Joan. 3.. . etc. Perceptio est incorruptionis, et in futuro contemplationis; unde: Joan. 17., etc. Ex persona fidelium loquitur, qui Dei gratia muniti, non miscuere se gentilium iniquitati vel idololatriae: quia sine fructu justitiae est labor iste, et mortem meretur aeternam. . etc. Psal. 134.. Inventores quoque falsorum dogmatum, et cultores digni sunt morte. Disperdet enim Deus virum qui haec fecerit, id est magistrum et discipulum ejus. Reprobavit superius lignea, lapidea, vel aerea idola, nunc etiam fictilia damnat. Juste enim retributum est eis; ut qui de terra facti sunt, quia meliorem sui partem, id est animam, ad imaginem Dei creatam ad notandum Deum vivum, sequi nolebant; viliorem sui partem, id est, corpus terrenum imitando, luteum adorarent Deum, et sine boni operis fructu terrae insensibili, de qua sumpti sunt insensati, inutiles redderentur. Mystice autem haeretici et schismatici, qui veritatem Dei in injustitia detinent, et mendacium pro veritate in doctrinae suae simulacris colunt, licet eloquentia aut ficta virtute pallient, fragilia tamen et lutea sunt, quae fingunt. . et foeda cogitatio eorum, et vita coeno sordidior; quia ignorant factorem suum, et evanescunt in cogitationibus suis. Sensum autem sanctorum patrum spernunt, et errores novos quasi ludos vanos propter favorem humanum et terrenum lucrum fingunt; errantes, scilicet et in errorem mittentes, ut inexcusabiles sint: cum judicabit Deus occulta cordium, et reddet unicuique secundum opera sua. . etc. Nullam excusationem habent haeretici; quia scienter peccant, dum fidem sanam et rectam doctrinam nolunt imitari: magis terrenum sensum et fragilem quam spiritualem sequentes. . Quia melior est homo idolis secundum rationem creationis; quia vivit et intelligit, illa autem nunquam. Sed quia magis sequitur vanitatem erroris, quam veritatis scientiam, Psal. 48.. Quasi: nec discretionem habebant. In veritate enim viventia meliora sunt mortuis, sensibilia insensibilibus, rationalia irrationalibus. Sed dignum fuit, ut qui ignorabant Creatorem, in creaturis distinctionem non scirent. Qui enim laudem et benedictionem Dei in se habere negligit, in discretione animalium seipsum errare ostendit. .
Copyright information for VulgGlossa