Psalms 18

1victori canticum David 2caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum 3dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 4non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum 5in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum 6soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam 7a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius 8lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 9praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos 10timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis 11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem 12unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus 13errores quis intelleget ab occultis munda me 14a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo 15sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
Copyright information for Vulgate_HebPs