Psalms 43

1pro victoria filiorum Core eruditionis 2Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 3tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos 4non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi 5tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob [ (Psalms 43:6) in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros ] [ (Psalms 43:7) non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me ] [ (Psalms 43:8) quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti ] [ (Psalms 43:9) in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper ] [ (Psalms 43:10) verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris ] [ (Psalms 43:11) vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos ] [ (Psalms 43:12) dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos ] [ (Psalms 43:13) vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum ] [ (Psalms 43:14) posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro ] [ (Psalms 43:15) posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus ] [ (Psalms 43:16) tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me ] [ (Psalms 43:17) a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris ] [ (Psalms 43:18) omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo ] [ (Psalms 43:19) non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua ] [ (Psalms 43:20) quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis ] [ (Psalms 43:21) si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum ] [ (Psalms 43:22) numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis ] [ (Psalms 43:23) consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum ] [ (Psalms 43:24) quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras ] [ (Psalms 43:25) quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster ] [ (Psalms 43:26) surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam ]
Copyright information for Vulgate_HebPs