1 Kings 15
1Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Iudam. 2Tribus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Maacha filia Abessalom. 3Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius. 4Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum, et statueret Ierusalem: 5eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi. 6Attamen bellum fuit inter Roboam, et Ieroboam omni tempore vitæ eius. 7Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Fuitque prælium inter Abiam et inter Ieroboam. 8Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo. 9In anno ergo vigesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iuda, 10et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha, filia Abessalom. 11Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater eius: 12et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quæ fecerant patres eius. 13Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius, quem consecraverat: subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in Torrente Cedron: 14excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis: 15et intulit ea, quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa. 16Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. 17Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iuda. 18Tollens itaque Asa omne argentum, et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens: 19Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misit tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias fœdus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me. 20Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnes scilicet Terram Nephthali. 21Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa. 22Rex autem Asa nuncium misit in omnem Iudam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna eius, quibus ædificaverat Baasa, et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin, et Maspha. 23Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines eius, et cuncta quæ fecit, et civitates, quas extruxit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes. 24Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo. 25Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda: regnavitque super Israel duobus annis. 26Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel. 27Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. 28Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda, et regnavit pro eo. 29Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis, 30propter peccata Ieroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israel. 31Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel? 32Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. 33Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahiæ, super omnem Israel in Thersa vigintiquattuor annis. 34Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Ieroboam, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.
Copyright information for
VulgCC