1 Kings 22
1Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. 2In anno autem tertio, descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israel. 3(Dixitque rex Israel ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ?) 4Et ait ad Iosaphat: Veniesne mecum ad præliandum in Ramoth Galaad? 5Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus, et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Quære, oro te, hodie sermonem Domini. 6Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis. 7Dixit autem Iosaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum? 8Et ait rex Israel ad Iosaphat: Remansit vir unus, per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Michæas filius Iemla. Cui Iosaphat ait: Ne loquaris ita rex. 9Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam, et dixit ei: Festina adducere Michæam filium Iemla. 10Rex autem Israel, et Iosaphat rex Iuda sedebant unusquisque in solio suo vestiti cultu regio, in area iuxta ostium portæ Samariæ, et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum. 11Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam. 12Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis. 13Nuncius vero, qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona. 14Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. 15Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis. 16Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. 17Et ille ait: Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace. 18(Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?) 19Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris: 20et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba huiuscemodi, et alius aliter. 21Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? 22Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita. 23Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. 24Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Me ne ergo dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi? 25Et ait Michæas: Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris. 26Et ait rex Israel: Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Ioas filium Amelech, 27et dicite eis: Hæc dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace. 28Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite populi omnes. 29Ascendit itaque rex Israel, et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad. 30Dixit itaque rex Israel ad Iosaphat: Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israel mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. 31Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem, et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel, solum. 32Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel, et impetu facto pugnabant contra eum: et exclamavit Iosaphat. 33Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab eo. 34Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo: Verte manum tuam, et eiice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. 35Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus, 36et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam. 37Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria, 38et laverunt currum eius in piscina Samariæ, et linxerunt canes sanguinem eius, et habenas laverunt, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat. 39Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea, quam ædificavit, cunctarumque urbium quas extruxit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? 40Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius eius pro eo. 41Iosaphat vero filius Asa regnare cœperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel. 42Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et vigintiquinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Azuba filia Salai. 43Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini. 44Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. 45Pacemque habuit Iosaphat cum rege Israel. 46Reliqua autem verborum Iosaphat, et opera eius, quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? 47Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. 48Nec erat tunc rex constitutus in Edom. 49Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber. 50Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Iosaphat. 51Dormivitque Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui: regnavitque Ioram filius eius pro eo. 52Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israel in Samaria, anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis. 53Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suæ, et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. 54Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, iuxta omnia quæ fecerat pater eius.
Copyright information for
VulgCC