‏ 2 Maccabees 11

1Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his, quæ acciderant, 2congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Iudæos, existimans se civitatem quidem captam Gentibus habitaculum facturum, 3templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera delubra Gentium, habiturum, et per singulos annos vænale sacerdotium: 4nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat. 5Ingressus autem Iudæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Ierosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat. 6Ut autem Machabæus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum Angelum mitteret ad salutem Israel. 7Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. 8Cumque pariter prompto animo procederent, Ierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. 9Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. 10Ibant igitur prompti, de cælo habentes adiutorem, et miserantem super eos Dominum. 11Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: 12universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. 13Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos: 14promisitque se consensurum omnibus, quæ iusta sunt, et regem compulsurum amicum fieri. 15Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Iudæis, ea rex concessit. 16Nam erant scriptæ Iudæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: LYSIAS populo Iudæorum salutem. 17Ioannes, et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quæ per illos significabantur, implerem. 18Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit. 19Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. 20De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. 21Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. 22Regis autem epistola ista continebat: REX Antiochus Lysiæ fratri salutem. 23Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, 24audivimus Iudæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. 25Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes iudicavimus, templum restitui illis, ut agerent secundum suorum maiorum consuetudinem. 26Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. 27Ad Iudæos vero regis epistola talis erat: REX Antiochus senatui Iudæorum, et ceteris Iudæis salutem. 28Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus. 29Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. 30His igitur, qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, 31ut Iudæi utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his, quæ per ignorantiam gesta sunt. 32Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. 33Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die. 34Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: QUINTUS Memmius, et Titus Manilius legati Romanorum, populo Iudæorum salutem. 35De his, quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus. 36De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus. 37Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. 38Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.
Copyright information for VulgCC