2 Maccabees 12
1His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudæi autem agriculturæ operam dabant. 2Sed hi, qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere, et quiete. 3Ioppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Iudæos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus, et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus. 4Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. 5Quam crudelitatem Iudas in suæ gentis homines factam ut cognovit, præcepit viris, qui erant cum ipso: et invocato iusto iudice Deo, 6venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui ab igne refugerant, gladio peremit. 7Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Ioppitas eradicaturus. 8Sed cum cognovisset et eos, qui erant Iamniæ, velle pari modo facere habitantibus secum Iudæis, 9Iamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Ierosolymis a stadiis ducentis quadraginta. 10Inde cum iam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti. 11Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi, petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos. 12Iudas autem, arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. 13Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin. 14Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum, et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Iudam, et blasphemantes, ac loquentes quæ fas non est. 15Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus, et machinis temporibus Iesu præcipitavit Iericho, irruit ferociter muris: 16et capta civitate per Domini voluntatem innumerabiles cædes fecit, ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis, sanguine interfectorum fluere videretur. 17Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianæi, Iudæos: 18et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio. 19Dositheus autem, et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio, decem millia viros. 20At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. 21Cognito autem Iudæ adventu, Timotheus præmisit mulieres, et filios, et reliquum apparatum, in præsidium, quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias. 22Cumque cohors Iudæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex præsentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis deiicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. 23Iudas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. 24Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei, et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Iudæis parentes haberet, ac fratres, quos morte eius decipi eveniret. 25Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem. 26Iudas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. 27Post horum fugam, et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ, et telorum erat apparatus. 28Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis, qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. 29Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Ierosolymis sexcentis stadiis aberat. 30Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Iudæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: 31gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Ierosolymam die sollemni septimanarum instante. 32Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ. 33Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. 34Quibus congressis, contigit paucos ruere Iudæorum. 35Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque eius amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa. 36At illis, qui cum Esdrim erant, diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Iudas Dominum adiutorem, et ducem belli fieri: 37incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit. 38Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco Sabbatum egerunt. 39Et sequenti die venit cum suis Iudas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis. 40Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quæ apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudæos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. 41Omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini, qui occulta fecerat manifesta. 42Atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id, quod factum erat, delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum, qui prostrati sunt. 43Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans, 44(nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro mortuis) 45et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. 46Sancta ergo, et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
Copyright information for
VulgCC