‏ 2 Maccabees 15

1Nicanor autem, ut comperit Iudam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die Sabbati committere bellum. 2Iudæis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter, et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum, qui universa conspicit: 3ille infelix interrogavit, si est potens in cælo, qui imperavit agi diem Sabbatorum. 4Et respondentibus illis, Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui iussit agi septimam diem. 5At ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. 6Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophæum statuere de Iuda. 7Machabæus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum. 8Et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. 9Et allocutus eos de lege, et prophetis, admonens etiam certamina, quæ fecerant prius, promptiores constituit eos: 10et ita animis eorum erectis simul ostendebat Gentium fallaciam, et iuramentorum prævaricationem. 11Singulos autem illorum armavit, non clypei, et hastæ munitione, sed sermonibus optimis, et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit. 12Erat autem huiuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem, orare pro omni populo Iudæorum: 13Post hoc apparuisse et alium virum ætate, et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum: 14Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Ieremias propheta Dei. 15Extendisse autem Ieremiam dextram, et dedisse Iudæ gladium aureum, dicentem: 16Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo deiicies adversarios populi mei Israel. 17Exhortati itaque Iudæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi iuvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis iudicaret, eo quod civitas sancta, et templum periclitarentur. 18Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus, et cognatis minor solicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. 19Sed et eos, qui in civitate erant, non minima solicitudo habebat pro his, qui congressuri erant. 20Et, cum iam omnes sperarent iudicium futurum, hostesque adessent, atque exercitus esset ordinatus, bestiæ, equitesque opportuno in loco compositi, 21considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. 22Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti Angelum tuum sub Ezechia rege Iuda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia: 23et nunc dominator cælorum mitte Angelum tuum bonum ante nos in timore, et tremore magnitudinis brachii tui, 24ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit. 25Nicanor autem, et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant. 26Iudas vero, et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt: 27manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus trigintaquinque millia, præsentia Dei magnifice delectati. 28Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. 29Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. 30Præcepit autem Iudas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Ierosolymam perferri. 31Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus, et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos, qui in arce erant. 32Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei, magnifice gloriatus est. 33Linguam etiam impii Nicanoris præcisam iussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi. 34Omnes igitur cæli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit. 35Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei. 36Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire: 37habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce Syriaca, pridie Mardochæi diei. 38Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis. 39Et si quidem bene, et ut historiæ competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi. 40Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est: alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.
Copyright information for VulgCC