‏ 2 Maccabees 4

1Simon autem prædictus pecuniarum, et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum: 2provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suæ, et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere. 3Sed cum inimicitiæ in tantum procederent, ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent: 4considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Cœlesyriæ, et Phœnicis, ad augendam malitiam Simonis, ad regem se contulit, 5non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans. 6Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. 7Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Iason frater Oniæ summum sacerdotium: 8adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, 9super hæc promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati eius concederetur gymnasium, et ephebiam sibi constituere, et eos, qui in Ierosolymis erant, Antiochenos scribere. 10Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Gentilem ritum contribules suos transferre cœpit. 11et amotis his, quæ humanitatis causa Iudæis a regibus fuerant constituta, per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate, functus est legatione legitima, civium iura destituens, prava instituta sanciebat. 12Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. 13Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis, et alienigenæ conversationis, propter impii, et non sacerdotis Iasonis nefarium, et inauditum scelus: 14ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palæstræ, et præbitionis eius iniustæ, et in exercitiis disci. 15Et patrios quidem honores nihil habentes, Græcas glorias optimas arbitrabantur: 16quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant. 17In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit. 18Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex præsens esset, 19misit Iason facinorosus ab Ierosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis, quas postulaverunt hi, qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. 20Sed hæ oblatæ sunt quidem ab eo, qui miserat, in sacrificium Herculis: propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremium. 21Misso autem in Ægyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemæi Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Ioppen, et inde Ierosolymam. 22Et magnifice ab Iasone, et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phœnicen exercitum convertit. 23Et post triennii tempus misit Iason Menelaum, supradicti Simonis fratrem, portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. 24At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis eius, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Iasoni talenta argenti trecenta. 25Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens. 26Et Iason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. 27Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus. 28Nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. 29Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem prælatus est Cypriis. 30Et cum hæc agerentur, contigit, Tharsenses, et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent dati. 31Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. 32Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. 33Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Daphnem. 34Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum iureiurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus iustitiam. 35Ob quam causam non solum Iudæi, sed aliæ quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta. 36Sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Iudæi apud Antiochiam, simul et Græci: conquerentes de iniqua nece Oniæ. 37Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrymas fudit, recordatus defuncti sobrietatem, et modestiam. 38Accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem iubet circumduci: et in eodem loco, in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pœnam. 39Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo iam auro exportato. 40Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cœpit, duce quodam tyranno, ætate pariter, et dementia provecto. 41Sed, ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum iecere. 42Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. 43De his ergo cœpit iudicium adversus Menelaum agitari. 44Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. 45Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi. 46Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: 47et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem, qui, etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit. 48Cito ergo iniustam pœnam dederunt, qui pro civitate et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. 49Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. 50Menelaus autem, propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.
Copyright information for VulgCC