‏ Exodus 19

1Mense tertio egressionis Israel de Terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. 2Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis. 3Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Iacob, et annunciabis filiis Israel: 4Vos ipsi vidistis, quæ fecerim Ægyptiis, quo modo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. 5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra. 6Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israel. 7Venit Moyses: et convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. 8Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, 9ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nunciavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. 10Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. 11Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. 12Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. 13Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis: sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. 14Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, 15ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. 16Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris. 17Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. 18Totus autem mons Sinai fumabat: eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace: eratque omnis mons terribilis. 19Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei. 20Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset, 21dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. 22Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. 23Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et iussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. 24Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. 25Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
Copyright information for VulgCC