‏ Exodus 21

1Hæc sunt iudicia quæ propones eis. 2Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. 3Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi eius erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. 5Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber: 6offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subula: et erit ei servus in sæculum. 7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. 8Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. 9Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. 10Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. 11Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. 12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. 13Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius: constituam tibi locum in quem fugere debeat. 14Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. 16Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. 17Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur. 18Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo: 19si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas eius, et impensas in medicos restituat. 20Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, criminis reus erit. 21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit pœnæ, quia pecunia illius est. 22Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subiacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint. 23Sin autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, 24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. 26Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. 27Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos. 28Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes eius, dominus quoque bovis innocens erit. 29Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum eius occident. 30Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. 31Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subiacebit. 32Si servum, ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. 33Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, 34reddet dominus cisternæ pretium iumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. 35Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. 36Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
Copyright information for VulgCC