Numbers 20
1Veneruntque filii Israel, et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo: et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. 2Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron: 3et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. 4Cur eduxistis Ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra iumenta moriamur? 5Quare nos fecistis ascendere de Ægypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum? 6Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus audi clamorem huius populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. 7Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 8Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et iumenta eius. 9Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei, 10congregata multitudine ante petram, dixitque eis: Audite rebelles et increduli: Num de petra hac vobis aquam poterimus eiicere? 11Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et iumenta. 12Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. 13Hæc est Aqua Contradictionis, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. 14Misit interea nuncios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, 15quo modo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros: 16et quo modo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque Angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce, in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi, 17obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis, sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. 18Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. 19Dixeruntque filii Israel: Per tritam gradiemur viam: et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra, dabimus quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus. 20At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti, 21nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israel. 22Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom: 23ubi locutus est Dominus ad Moysen: 24Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit Terram, quam dedi filiis Israel, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad Aquas Contradictionis. 25Tolle Aaron et filium eius cum eo, et duces eos in montem Hor. 26Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium eius: Aaron colligetur, et morietur ibi. 27Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. 28Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius. 29Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. 30Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.
Copyright information for
VulgCC