Numbers 22
1Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est. 2Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israel Amorrhæo, 3et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum eius ferre non possent, 4dixit ad maiores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quo modo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. 5Misit ergo nuncios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. 6Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: Si quo modo possim percutere et eiicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. 7Perrexeruntque seniores Moab, et maiores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac: 8ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: 9Quid sibi volunt homines isti apud te? 10Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, 11dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quo modo possim pugnans abigere eum. 12Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. 13Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. 14Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. 15Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. 16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: 17paratus sum honorare te, et quidquid volueris dabo tibi: veni, et maledic populo isti. 18Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. 19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. 20Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. 21Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. 22Et iratus est Deus. Stetitque Angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. 23Cernens asina Angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, 24stetit Angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. 25Quem videns asina, iunxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: 26et nihilominus Angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. 27Cumque vidisset asina stantem Angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius cædebat fuste latera eius. 28Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me, ecce iam tertio? 29Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem. 30Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. 31Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit Angelum stantem in via evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. 32Cui Angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: 33et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. 34Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. 35Ait Angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. 36Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. 37Dixitque ad Balaam: Misi nuncios ut vocarent te, cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? 38Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? 39Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni eius finibus erat. 40Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. 41Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.
Copyright information for
VulgCC