‏ Numbers 27

1Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Ioseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. 2Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt: 3Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. 4Retulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini. 5Qui dixit ad eum: 6Iustam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hereditatem succedant. 7Ad filios autem Israel loqueris hæc: 8Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas. 9Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10Quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius. 11Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas his, qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi. 12Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde Terram, quam daturus sum filiis Israel. 13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron: 14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. 15Cui respondit Moyses: 16Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc: 17et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. 18Dixitque Dominus ad eum: Tolle Iosue filium Nun virum in quo est Spiritus, et pone manum tuam super eum. 19Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: 20et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. 21Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et cetera multitudo. 22Fecit Moyses ut præceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. 23Et impositis capiti eius manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.
Copyright information for VulgCC