‏ Numbers 30

1Narravitque Moyses filiis Israel omnia quæ ei Dominus imperarat: 2et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: Iste est sermo quem præcepit Dominus: 3Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit iuramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. 4Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit iuramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et iuramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: 5quidquid pollicita est et iuravit, opere complebit. 6Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et iuramenta eius irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. 7Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore eius verbum egrediens animam eius obligaverit iuramento: 8quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. 9Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes eius, verbaque quibus obstrinxerat animam suam: propitius erit ei Dominus. 10Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. 11Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento, 12si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. 13Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit: et Dominus ei propitius erit. 14Si voverit, et iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. 15Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam: quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. 16Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius. 17Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.
Copyright information for VulgCC