‏ Numbers 31

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. 3Statimque Moyses, Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. 4Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum. 5Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam: 6quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. 7Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, 8et reges eorum Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. 9Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: 10tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. 11Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis, 12et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel. Reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho. 13Egressi sunt autem Moyses, et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ in occursum eorum extra castra. 14Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, 15ait: Cur feminas reservastis? 16Nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus? 17Ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, iugulate: 18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis: 19et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. 20Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno expiabitur. 21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: 22Aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, 23et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur. Quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: 24et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. 25Dixit quoque Dominus ad Moysen: 26Tollite summam eorum, quæ capta sunt ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: 27dividesque ex æquo prædam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. 28Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, 29et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt. 30Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. 31Feceruntque Moyses, et Eleazar, sicut præceperat Dominus. 32Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, 33boum septuaginta duo millia, 34asinorum sexaginta millia et mille: 35animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia. 36Dataque est media pars his, qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ: 37e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque. 38Et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo: 39de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: 40de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. 41Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, 42ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his, qui in prælio fuerant. 43De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, 44et de bobus triginta sex millibus, 45et de asinis triginta millibus quingentis, 46et de hominibus sedecim millibus, 47tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus. 48Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque dixerunt: 49Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit. 50Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. 51Susceperuntque Moyses, et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus, 52pondo sedecim millia, septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus. 53Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat. 54Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israel coram Domino.
Copyright information for VulgCC