Genesis 15
1His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere Abram, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. 2Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis: et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. 3Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen: et ecce vernaculus meus, heres meus erit. 4Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic heres tuus: sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis heredem. 5Eduxitque eum foras, et ait illi: Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. 6Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. 7Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. 8At ille ait: Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim eam? 9Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque, et columbam. 10Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit: aves autem non divisit. 11Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. 12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. 13Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subiicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. 14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. 15Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. 16Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. 17Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. 18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, 19Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos, 20et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque, 21et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Iebusæos.
Copyright information for
VulgCH