Genesis 21
1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. 2Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. 3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: 4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, 5cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. 6Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. 7Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et iam seni? 8Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. 9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: 10Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac. 11Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. 12Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen. 13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. 14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. 15Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. 16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. 17Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. 18Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. 19Aperuitque oculos eius Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. 20Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius. 21Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. 22Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. 23Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. 24Dixitque Abraham: Ego iurabo. 25Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi eius. 26Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. 27Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. 28Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. 29Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? 30At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. 31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit. 32Et inierunt fœdus pro puteo iuramenti. 33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. 34Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.
Copyright information for
VulgCH