Genesis 25
1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: 2quæ peperit ei Zamran et Iecsan, et Madam, et Madian, et Iesboc, et Sue. 3Iecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. 4At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. 5Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: 6filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. 7Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. 8Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis, et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. 9Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, 10quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor eius. 11Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis. 12Hæ sunt generationes Ismael filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et 13hæc nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 14Masma quoque, et Duma, et Massa, 15Hadar, et Thema, et Iethur, et Naphis, et Cedma. 16Isti sunt filii Ismaelis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. 17Et facti sunt anni vitæ Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. 18Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introeuntibus Assyrios. coram cunctis fratribus suis obiit. 19Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: 20qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. 21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. 22Sed collidebantur in utero eius parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Perrexitque ut consuleret Dominum. 23Qui respondens, ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori. 24Iam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero eius reperti sunt. 25Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Iacob. 26Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. 27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. 28Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Iacob. 29Coxit autem Iacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, 30ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom. 31Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua. 32Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? 33Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ei Esau, et vendidit primogenita. 34Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit, et bibit, et abiit; parvipendens quod primogenita vendidisset.
Copyright information for
VulgCH