Genesis 39
1Igitur Ioseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir Ægyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. 2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, 3qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius. 4Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei, a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant: 5benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Ioseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam eius substantiam: 6nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie, et decorus aspectu. 7Post multos itaque dies iniecit domina sua oculos suos in Ioseph, et ait: Dormi mecum. 8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: 9nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor eius es: quo modo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? 10Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. 11Accidit autem quadam die ut intraret Ioseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: 12et illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu eius pallio fugit, et egressus est foras. 13Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, 14vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum Hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, 15et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 16In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, 17et ait: Ingressus est ad me servus Hebræus quem adduxisti ut illuderet mihi: 18cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 19His auditis dominus, et nimium credulus verbis coniugis, iratus est valde: 20tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. 21Fuit autem Dominus cum Ioseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. 22Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. 23Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera eius dirigebat.
Copyright information for
VulgCH