Isaiah 26
1In die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda: Urbs fortitudinis nostræ Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale. 2Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem. 3Vetus error abiit: servabis pacem: pacem, quia in te speravimus. 4Sperastis in Domino in sæculis æternis, in Domino Deo forti in perpetuum. 5Quia incurvabit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit. Humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. 6Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. 7Semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum. 8Et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te: nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ. 9Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. 10Misereamur impio, et non discet iustitiam: in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. 11Domine exaltetur manus tua, et non videant: videant, et confundantur zelantes populi: et ignis hostes tuos devoret. 12Domine dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. 13Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui. 14Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. 15Indulsisti genti Domine, indulsisti genti: numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terræ. 16Domine in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. 17Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua Domine. 18Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum: salutes non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terræ. 19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent: expergiscimini, et laudate qui habitatis in pulvere: quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. 20Vade populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. 21Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum: et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Copyright information for
VulgCH