‏ Isaiah 32

1Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio præerunt. 2Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. 3Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. 4Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. 5Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur maior: 6stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. 7Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper iudicium. 8Princeps vero ea, quæ digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit. 9Mulieres opulentæ surgite, et audite vocem meam: filiæ confidentes percipite auribus eloquium meum. 10Post dies enim, et annum vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. 11Obstupescite opulentæ, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros. 12Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. 13Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis? 14Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum. Gaudium onagrorum pascua gregum, 15donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in charmel, et charmel in saltum reputabitur. 16Et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in charmel sedebit. 17Et erit opus iustitiæ pax, et cultus iustitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. 18Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. 19Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. 20Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
Copyright information for VulgCH