Isaiah 38
1In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. 2Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, 3et dixit: Obsecro Domine, memento quæso quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. 4Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: 5Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas: ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos: 6et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. 7Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: 8Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat. 9Scriptura Ezechiæ regis Iuda cum ægrotasset, et convaluisset de infirmitate sua. 10Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quæsivi residuum annorum meorum. 11dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. 12Generatio mea ablata est; et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum: Præcisa est velut a texente, vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. 13Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: De mane usque ad vesperam finies me: 14sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum: Domine vim patior, responde pro me. 15Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. 16Domine si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. 17Ecce in pace amaritudo mea amarissima: Tu autem eruisti animam meam ut non periret, proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. 18Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. 19Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam. 20Domine salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini. 21Et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. 22Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?
Copyright information for
VulgCH