‏ Joshua 18

1Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta. 2Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas. 3Ad quos Josue ait : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis ? 4Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis : referantque ad me quod descripserint. 5Dividite vobis terram in septem partes : Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. 6Mediam inter hos terram in septem partes describite : et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem : 7quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini. 8Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens : Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me : ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. 9Itaque perrexerunt : et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo. 10Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.

11Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph. 12Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane : pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven, 13atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel : descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris : 14et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum : suntque exitus ejus in Cariath-baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidentem. 15A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa. 16Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom : et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum : et pervenit ad fontem Rogel, 17transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis : 18et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim : descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben : et pertransit ex latere aquilonis ad campestria : descenditque in planitiem, 19et prætergreditur contra aquilonem Beth Hagla : suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam : 20qui est terminus illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.

21Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis, 22Beth Araba et Samaraim et Bethel 23et Avim et Aphara et Ophera, 24villa Emona et Ophni et Gabee : civitates duodecim, et villæ earum. 25Gabaon et Rama et Beroth, 26et Mesphe et Caphara, et Amosa 27et Recem, Jarephel et Tharela, 28et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath : civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.

Copyright information for VulgCT