‏ Revelation of John 11

1Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi : Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo : 2atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud : quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus : 3et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. 4Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. 5Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum : et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi. 6Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum : et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. 7Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. 8Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. 9Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium : et corpora eorum non sinent poni in monumentis : 10et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur : et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. 11Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. 12Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube : et viderunt illos inimici eorum. 13Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit : et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia : et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli. 14Væ secundum abiit : et ecce væ tertium veniet cito.

15Et septimus angelus tuba cecinit : et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes : Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. 16Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes : 17Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es : quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. 18Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram. 19Et apertum est templum Dei in cælo : et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.

Copyright information for VulgCT