1 Chronicles 2
HIERON., Quaest. in Paral., tom. 3. Achar qui et Achan in Josue dicitur, id est coluber insidians, Achar turbatus, etc., usque ad id est, multitudine peccatorum exstincti sunt. . id est, canis meus, qui et Caleb, id est canis, unus de exploratoribus. Hesron quoque et Jephone idem est, unde Caleb filius Hesron, et aliquando filius Jephone legitur. . In libro Regum dicitur habere Isai octo filios, in Paralipomenis non amplius quam septem. Sed dicunt Hebraei Nathan prophetam filium Sama vel Sammaa, vel Simmaa filii Isai, quem in locum filii educavit et nutrivit inter filios numeratum. Inter filios quoque Isai Nathan adductus est ad Samuelem, qui et Jonatham, qui percussit leonem. Et sciendum quod ubi propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan . In Regum, Jethra Israelites; sed meritorum qualitas diversitatem nominum facit; nam Jethra residuum interpretatur, Jether vero modicum residuum, et residuo jungitur Israelitis, modico residuo Ismaelitis. . HIERON. Haec est Maria soror Moysi, mater Hur, patris Huri, Avi Beseleel. Hur vero est qui cum Aaron sustinebat manus Moysi pugnante Josue. . Hic judex fuit post Thola et judicavit Israel duobus et viginti annis, habens filios triginta, principes civitatum triginta, quae ab ipso nominatae sunt, sicut in libro Judicum legitur. . Hactenus scriptor historiae texuit generationem duorum filiorum Hesron, duorum posteriorum, id est, Aram et Calubi, de quibus prius narravit; quia regiam et sacerdotalem quoquomodo voluit innotescere dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, id est Jerameel, genealogiam redit. Hic ab Onam filio Judae nomen accepit, sed differunt, quia per Num filius Judae, filius Jerameel per Mem scribitur . Hunc Hebraei dicunt esse Elimelech, virum Noemi, patrem Mahalom et Cheliom, et ideo scriptor in sequentibus innuit quod Sesan non habuerit filios, sed filias, quia duo filii ejus absque liberis mortui sunt. . Civitas in qua regnavit David septem annis antequam regnavit in Jerusasem. Significat haec loca nomina accepisse a posteris Caleb, qui Hebron et suburbana ejus in sortem accepit. . Recapitulat generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit, quando Hur de Ephrata, id est, Maria sorore Moysi genitum narravit. . quae et Cariathabal, id est civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum in nono milliario euntibus ab Helia Diospolim in tribu Juda. . civitas David, in tribu Judae, in qua Dominus natus est in septimo ab Elia milliario contra meridionalem plagam, juxta viam quae ducit Hebron, ubi sepulcrum Jesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, in quodam vaticinio pastores Dominicae nativitatis conscios ante significans. HIERON., ubi supra, id est sortes Madian juxta sepulcra patriarcharum quae sunt in Cariatharbe accepit, et hujus filii fuerunt Jethrei, etc. Seraitae et Esthaolitae nomina locorum sortiti sunt, qui sunt Sarrai et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietatio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus dimidium intelligunt, quo filii Israel coeperunt terram promissionis possidere, ab eo scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaad ultra Jordanem, Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse, usquequo caeterae tribus sortes suas acceperunt. In hujus temporis medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est, ad medietatem illius temporis pervenisse. Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum. Judaeos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur et legem litterae primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, qui post opera bona valde in aeterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post praesentis vitae laborem animae quietem habet. Tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis ID. Tradunt Hebraei Jabes fuisse doctorem legis peritissimum, in cujus conspectu sedebant filii Cinaei, qui et Jobab cognati Moysi. Scribae igitur dicuntur canentes atque resonantes, quia assidue in legis Dei locutione versabantur: in tabernaculis quoque commoratos regum narrat historia. Jabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Jabes enim interpretatur Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinaei, id est possessio vel possidentes, sunt omnes electi de quibus dicitur: Haereditas mea Israel, et quorum possessio Dominus est. Rechab interpretatur vel Hi autem venerunt de calore patris domus Rechab, quia a patre luminum gratia Spiritus inflammati, per quadrigam virtutum in coelos ascendunt, de quibus dicitur: Rom. 8..