1 Kings 1
HIERON., epist. ad Nepotianum, tom. 1. Nonne tibi videtur si occidentem sequaris litteram, figmentum esse vel atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, etc., usque ad et Raab meretrix in typo Ecclesiae reticulam mysterium sanguinis continentem, ut Jericho pereunte domus ejus salvaretur, appendit, unde de sanctis dicitur: I Par. 2.. Et alibi: Luc. 12., etc., qui scilicet in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: Ibid., 24.? etc. David nimium frigus pertulit, vel quia de senioribus natus est parentibus, vel quia multum in praelio sanguinem fuderat, vel potius ex quo angelum caedentem populum vidit, pavore vehementi contabuit, unde in incommoditate frigoris usque ad mortem permansit. . Judaicum populum significat, qui major filius esse videtur, quia prior legem suscepit, et gentilem populum, qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, se solum cum Domino regnare putavit. Adonias enim interpretatur. Sed Ecclesiae populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur, de quo merito perfidiae major filius, id est prior populus, praecipitatur. . .