‏ 1 Kings 13

Cujus nomen hic tacetur, in Paralipomenis Gaddo vocatur vel nuncupatur. Ipse est Gad qui monuit David ire in terram Juda. RAB. Propheta a Deo missus, etc., usque ad poenitenti venia daretur. . Iste pseudopropheta princeps erat sacerdotum, et valde a rege colebatur tanquam divinus; timens autem ne per sermonem viri Dei rex a cultura idolorum recederet, et se tanquam maleficum interficeret, excogitavit ut virum Dei deciperet, satis astute agens, ut dum transgrederetur praeceptum Dei, illius iram incurreret, sicut postea fecit, cum magis homini quam Deo credidit. Ac per hoc monstrarentur esse falsa quae praedixit, sicque regi persuadere possent, sicut fecit. Audiens autem rex eventum, putavit irrita quae vir Dei dixerat, et non declinavit a via sua mala. etc. GREG. In gestis prophetae mira antecedunt, misera succedunt: qua in re quid colligimus? nisi quod apud se propter magnalia gloriatus ab interna mox soliditate est quassatus, et inde ei in opere culpa subrepit, unde sibi gloria in corde subrepsit, ut a propheta falso disceret deceptus, quia nequaquam propriae fortitudinis fuit quod prius accidisset. . ID. Bene autem ore ejus sententiam mortis accepit, cujus reductione a vitae praeceptis deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset. . etc. RAB. Hic ostenditur, quod peccatum inobedientiae in ipsa morte fuit laxatum, quia iste idem leo, qui viventem praesumpsit occidere, ausus contingere non est occisum. Qui enim occidendi habuit potestatem, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is cujus culpa in vita fuerat punita, erat jam justus ex morte. . etc. Malus propheta sciens evenire quae vir Dei praedixit, praecepit ut sepeliretur juxta virum Dei, ne quando ossa illius comburenda effoderentur, sed conservarentur, per sanctum prophetam, sicut inferius idem testatur liber impletum. . .
Copyright information for VulgGlossa