‏ 1 Kings 15

. etc. Jeroboam multo exercitu congregato, contra Abiam filium Roboam, qui in duabus tribubus patri successit, castrametatus est. Quod cum audisset Abia, obstupefactus est; verum roboratus, electo exercitu occurrit Jeroboam in locum qui vocatur Mons Amorrhaeorum. Cumque orationem habuisset ad exercitum Jeroboam, tandem ait: In quo de victoria estis confidentes? An in vitulis aureis et aris, quae vestrae sunt impietatis et non religionis indicia? An multitudo spem vobis praebuit? Sed nulla virtus illic est, ubi licet cum multis millibus licet unus pugnat injuste. Solummodo enim in justitia et pietate spes victoriae consistit, quae scilicet apud nos est, servantes a principio leges et verum Deum venerantes, etc. Deus autem exercitus Jeroboami audaciam dissolvit; exercitum autem Abiae fecit excelsiorem. Nam quanta nullo bello refertur caedes fuisse commissa, neque Graecorum, neque Barbarorum, mirabilem perceperunt, Deo conferente, victoriam. Quingenta enim millia hostium bello prostrata sunt, etc. . .
Copyright information for VulgGlossa