‏ 1 Kings 16

etc. Mentio hujus prophetae in nullo alio loco fit, sed subito introducitur sicut alii, unde Abdias dicitur pavisse in speluncis centum prophetas. Et Elias ait: Et filii prophetarum leguntur occurrisse Elisaeo, quorum alia nulla fit mentio, nulla specialis nominatio. . RAB. in lib. Reg., tom. 3. Demetit Dominus hujus vel cujuscunque iniqui posteriora, cum peccata post finem vitae ulciscitur. Demetit et posteriora domus ejus, cum imitatorem aeternis cruciatibus damnat. Quicunque ergo usque in finem vitae in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetentur. ID. De Baasa, id est, de corpore diaboli confusione plenissimo, etc., usque ad secum ad aeternum rapiunt interitum. . RAB. Sex annos fecit in Thersa, reliquos autem in civitate, quae Semeron appellatur, a Graecis vero Samaria. Hic nominavit eam Semeron a Semer priore domino, et est metropolis regni, et postea omnis regio ab eo Samaria appellatur, quae nunc Sebaste vocatur, ubi ossa beati Joannis Baptistae quiescunt. . RAB. Hiel, Bethel, interpretatur, destructa a Josue atque anathematizata, Jericho moenia restauravit. Cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera, quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cumque errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticae, qua imbutus est, praefert, quasi Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Is et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoarat, et claustra bonae actionis quibus perfici debuerat, perdit. ID. Cum conditor Jericho fundamenta poneret, primogenitus ejus nomine Abiram mortuus est. Cum portas muniret, Segub filium suum novissimum amisit, juxta imprecationem Josue.
Copyright information for VulgGlossa