‏ 1 Kings 17

RAB. Elias interpretatur vel sive et significat Christum. Thesbites seu interpretatur: et de Domino est scriptum: Domine, Sicut Melchisedech, ita Eliae origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris praefiguratione. ID. In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitae coronam accipiat. . RAB. Absconditus est Elias noster etc., usque ad et obsequium quod Domino a fidelibus ex Judaeis exhibitum est. Torrens Cyson qui et Carith interpretatur sive vel Judaico populo convenit. . ISID. Vidua quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascit, ea est, quae, mortuo viro, cui vult nubat, id est, excusso servitutis jugo, subit Christi jugum suave, et onus leve. RAB. Haec vidua gentium significat Ecclesiam, etc., usque ad non defecisse dicitur. ID. Vidua apud quam hospitabatur Elias, et cujus benedixit farinae et oleo, synagoga est Judaeorum, quae Mosi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc est carnalem populum Judaeorum. Hic ad ingressum Eliae, id est Salvatoris nostri, febre infidelitatis infirmabatur, quia in eum non credidit, sed sprevit. Unde mater Synagoga de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi, dicens: etc. Hinc est quod Caiphas ait: Joan. 11.. ID. Sicut propheta verbis viduae non est exasperatus, quin potius miseretur, ita Redemptor noster non exasperatur malitia Judaeorum, sed misertus sui populi tulit eum de sinu matris, cum tulit eum de carnali observantia legis, et posuit super lectulum suum, hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua, expanditque se tribus vicibus, dum Trinitatis fidem insinuabat. . RAB. Tulit Elias puerum et reddidit matri suae, cum Dominus noster populum salvans credentem, signa et miracula ostendebat incredulis, ut cognoscerent veraciter illum vivere qui credit in nomine ejus, et sic eveniet ut plebs Judaica, veritate superata, proclamet ad Christum - . .
Copyright information for VulgGlossa