1 Kings 19
. etc. RAB. Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura praevidebat, alia quoque praeclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit. . RAB. Angelus qui Eliam pavit, magni consilii angelum signat; cujus opera, tam in corporali quam in spirituali natura subsistimus. etc. ID. Elias bis pastus exprimit nostrae naturae infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. ID. Sic et nos dum inertiae somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitae praesentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus aeternam. . ID. Spiritus ante Dominum evertit montes et petras conterit, etc., usque ad ad cognitionem veritatis incipere exire. Id est, non arbitreris, quod cum vento veniat Dominus, sed post spiritum commotionis, id est, turbinem et impetum venti transibit ignis, deinde sibilus aurae tenuis, post hoc transibit Dominus, ut loquatur tecum. . etc. RAB. Tanto prophetae quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum ea quae ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiae tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se aestimantem dicitur. ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quae ei de singularitate surgebat, inclinaret. RAB. Non aliter nisi quod eum regem futurum praedixit. Elisaeum non aliter quam pallium suum jactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se, nec discipulis ejus Elisaeus unxit, sed quidam prophetarum missus est ut ungeret Jehu. . ID. Nocentes, justitia divina alios per reges plecti facit mucrone, alios per prophetas et sacerdotes transverberat gladio linguae. . Cum Redemptor noster descendens de coelo divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat judicans, Elisaeus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: Gal. 3.. Relictis bobus cucurrit post Eliam: quia electorum chorus audito, Luc. 14., statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitae praedicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscunque potest sive de Judaeis, sive de gentibus sermone velle corrigere. RAB. Populus quoque Christianus carnalia desideria mactans totum exercitum suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum adjutoribus suis praebere possit. . ID. Nostrum Eliam sequitur et ministrat ei, qui vestigia ejus sequens, hoc est mandata illius observans, ministerium et honorem condigne satagit exhibere.