‏ 1 Kings 22

. etc. Per haec autem ostendit, quod illius pravitas causa sit stragis. Nam si bonum ac pium habuisset pastorem, vi superasset hostes. Deinde ostendit etiam modum assequendae salutis. Si Dominus est, inquit eis, in Deum, revertatur unusquisque ad locum suum in pace. Si Deo creditis, et vultis ex eo scire quid agendum, dimittite exercitum. . etc. RAB. Solium Domini angelicae potestates, quarum mentibus Deus praesidens inferius cuncta disponit. Exercitus coeli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu coeli? Quia quamvis ab aethereo coelo pulsi, adhuc tamen in aereo demorantur coelo; unde Paulus: Ephes. 6.. Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinae deseruit potestati, et reproborum sensus suae serviens malitiae, judicio Omnipotentis obtemperat. . .
Copyright information for VulgGlossa