1 Kings 3
. In Gabaon erat excelsum maximum, ubi erat tabernaculum, quod fecit Moses, et altare aeneum, super quod Salomon offerens mille hostias divinum meruit oraculum. . etc. Absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest longos dies, id est beatitudinem. GREG., lib. VIII Moral., cap. 17. Postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, etc., usque ad ut ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. HIER., epist. 131, tom. 1. Quidam autumant super Synagogam et Ecclesiam hoc esse sentiendum, etc., usque ad notandum quoque quid dicat Ecclesia contra Synagogam. . Quia post resurrectionem Salvatoris una de utroque populo congregata est. Eleganter vero adjunxit: Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat legem et prophetas, peperit in domo synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde: Cant. 2.. Et: Ibid., 3.. RAB. Si consideres Pilatum lavantem manus et dicentem: Matth. 27.: et centurionem confitentem: Marc. 15., et eos, qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, non ambigis primum peperisse Ecclesiam; et post, natum populum Judaeorum, pro quo Dominus precabatur: etc., et crediderunt una die tria millia et alia quinque millia. GREG. Per matres lactantes ordo doctorum, etc., usque ad ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo judicio ex eorum vita perfectam retributionem assequuntur. . RAB. Dum enim legis sequitur observantiam et gratiam Evangelii copulat legi, tenebrarum errore cooperta est. Vivum, scilicet: non ut possideret, sed ut occideret. Non enim fecit hoc filii amore, sed odio aemulae. etc. RAB. Longum est ostendere quomodo per Paulum et alios ecclesiasticos intellexerit Ecclesia non esse filium suum, qui timebatur in lege, et in luce cognovit quem in tenebris non videbat. Duae mulieres, quarum una dilectione ardebat, in altera simulatio subrepebat, Ecclesiam figurant, et Synagogam sive haereticam pravitatem, quarum utraque et suos nequiter nutriendo interimit, et alienos quousque perdat alliciendo persuadet. Inter duas mulieres Dominus, dum id quod justum est spiritu oris sui dirimit, unicuique quod debetur restituit. . RAB. Simulans ignorantiam humanos pro dispensatione carnis metitur affectus, sicut et ibi: Joan. 20.? Et alibi: Luc. 8.? ID. Tentat naturam naturae Dominus, et vult secundum utriusque voluntatem, viventem filium, in legem gratiamque dividere: non quod probet, sed ad arguendam Synagogae calumniam hoc se velle dicit. ID. Ecclesia, quae scit suum esse, libenter concedit aemulae, ut vivat saltem apud eam, ne inter legem divisus et gratiam, Christi mucrone feriatur, unde: Galat. 5.. . .