‏ 1 Kings 6

RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5. Fit commemoratio egressionis de Aegypto, etc., usque ad nec Scriptura quae gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri. Quarto anno regis Salomonis coepit aedificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiae structura coepit. BEDA, ibidem. Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox peracto pascha coepit aedificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus. ID., ibid. Ubi aedificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internae pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est. etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetae vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum aedificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde: Joan. 4.. Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad aedificandam domum, et qui aedificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam aeternam: ut et qui parat locum aedificio simul gaudeat et qui aedificat, id est propheta venturum praedicens: et apostolus praedicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur. etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiae significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Haec est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare. Propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum. Latitudo charitatem significat, quae dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino. BEDA, ibid. Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium coenaculum et tertium lectionis ordo pervenerit. Propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostrae suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur: charitas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad aeterna rapitur. Altitudo significat spem retributionis futurae, pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium. . etc. De hac in Paralipomenis ita scriptum: II Paral. 3.. Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. Templum enim versum ad orientem erat sicut et tabernaculum: habebatque ostium ab oriente contra ostium templi, juxta Josephum, ita ut sol aequinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria, porticus, scilicet, templi et oraculi, arcam testamenti perfunderet. Templum Ecclesiam figurat, porticus quae ante templum prior lumen solis recipiebat, illam Ecclesiae partem quae Domini incarnationem praecessit: in qua patriarchae et prophetae orientem justitiae solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, praedicando, nascendo, et moriendo testimonium praebuerunt. BEDA, lib. de temp. Salom., c. 6. Quia antiqui justi in patientia et longanimitate exspectabant, etc., usque ad tamen doctrinam ejus audire et sacramenta percipere nequiverunt. ID., ibid., cap. 7. Sanctos doctores quibus mente excedentibus Deo, arcana coelestium specialius videre conceditur. Qui dum quae in occulto vident, publice pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta templi penetralia replent. Unde obliquae, id est, intus latiores fuisse perhibentur: quia qui jubar supernae contemplationis vel ad momentum percipit, mox sinum cordis amplius castigando dilatat, et ad majora capessenda solerti exercitatione praeparat. etc. ID., ibid. Haec tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur, etc., usque ad quorum maximam partem uxores reliquisse completius sancti Stephani testatur historia, ubi feminas eadem religione pollentes non conjuges, sed viduas eorum appellat. ID., ibid. Id. est luriculas, ne quis inde facile ad inferiora decideret, etc., id est, muros vel cancellos, vel luriculas, doctores in tabulatis sedentes, qui ad circumstantem inferius populum concionabantur. BEDA, ibid. Domus quae tabulata portant, etc., usque ad et tamen ex eis quae loquendo, agendo, vel patiendo foris ostendunt, invenimus salutis auxilium. etc., Tantae longitudinis erat, ut capita earum forinsecus prominerent. In infimo ordine cubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, ut in capitibus earum tabulata componerentur, non muris templi infixa, sed juxta muros trabibus quae de muris exierant, superposita. etc. Haec ad illam Ecclesiae partem quae post saeculi labores et certamina ad aeterna praemia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem. Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic juxta meritum locis congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis dicatur: et: et hujuscemodi, nullus vere perfectus et sine macula viam hujus vitae incedere potest. Non est enim qui faciat bonum, et non peccet. Sed secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint. BEDA, ibid, cap. 8. Qui dam hunc locum male intelligentes, etc., usque ad et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem et dilectionem veritatis. BEDA ibid. Notandum quod triginta cubiti altitudinis de quo supra legitur, etc., usque ad quia consona mente et voce omnes divinae majestatis gloriam collaudabunt. BEDA, ibid., cap. 9. Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternae altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto praeeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant. ID., ibid. Cedrus arbor imputribilis, etc., usque ad nisi diligere Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos ipsos. BEDA, ibid. Hic supremum ipsius domus tectum dicitur, etc., . BED., ibid. Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita, etc., usque ad sed non habent quos portent. Operiuntur cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedrus perfectos significat, ita locis opportunis, celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem pervenitur perfectionem. Teguntur omnia lignis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis usque ad perfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae coelestis insudant operibus bonis, cum a primis justis usque ad ultimos in consummatione saeculi omnes virtutibus student, quarum merito dicere audeant: II Cor. 2.. BED. ibid. Hoc in Paralipomenis plenius scriptum est, etc., usque ad subjunxit: etc. I Tim. I; Col. 3.. BED., ibid., cap. 10. Quod tabulata, etc., usque ad et hoc per totam Ecclesiae latitudinem diffusae per orbem. ID., ibid. Decem quater ducta quadraginta faciunt, etc., usque ad quadratus vero mundus in quo pro eadem acquirenda certamus. Unde: Psal. 106.. Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat, quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt. BEDA, ibid., cap. 11. Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut habeant cor unum et animam unam. Tornaturae enim quae juncturis tabularum opponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis quibus sancta fraternitas copulatur, et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur. Opera sanctorum manifesta expressione quales sint in exemplum aliis proferunt. Unde Paulus et factis et dictis se in exemplum proponit. etc. ID. ibid. Lapides parietis vel pavimentum, et tabulae, et aurum, etc., et qui gratiam Evangelii perfecte susceperunt, aeterna vita pariter perfruuntur. BED., ibid. Oraculum ubi erat arca, etc., usque ad qui post resurrectionem ascendens in coelum carnem sumptam de virgine in Patris dextera collocavit. Bene autem interior domus viginti cubitis longa est, pro mysterio geminae dilectionis, de qua jam dictum est, quae in hac vita ex parte maxima illustrat electorum mentes, sed in patria cessantibus aliarum virtutum operibus sola regnat. ID., ibid., cap. 12. Thymiamatis scilicet, etc., usque ad quid autem lapis, cedrus, aurumque significent, supra dictum est. BED., ibid. Domus ante oraculum auro tecta est, etc., usque ad unde: Et iterum: etc. Joan. XIV; 16.. ID., ibid. Clavi autem sunt praecepta charitatis, etc., usque ad qui rursum ad perfectionem veniens de clavis dilectionis ait: etc. Psal. CXVIII, 72. ID., ibid. Haec in Paralipomenis plenius explicantur II Par. 3., etc., Col. 3.. ID., ibid., cap. 13. Angelicae dignitatis vocabulum est, et dicitur singulariter cherub, pluraliter cherubim. Per cherubim ergo angelica ministeria quae conditori semper assistunt in coelis, possunt intelligi ID., ibid. Alae cum in sanctorum hominum figuram ponuntur, etc., usque ad qui promissus est vitae cultoribus, veniunt denarium. Geminas habent alas, quia testamenta aeque per prospera et adversa, indefesso proposito semper ad coelestia tetendisse et pervenisse declarant, quia hoc idem suis auditoribus faciendum esse demonstrant. BEDA, ibid. Alti sunt decem cubitis, quia per observantiam Decalogi Deo serviendum praedicant, quia Deo fideliter servientes aeterni regni denario remunerandos esse ostendunt. ID., ibid. Duo facti erant cherubim propter consortium charitatis significandum, etc., usque ad quibus post frigora et tenebras idololatriae, lucem veritatis cognoscere datum est. ID., ibid. Possunt per duo cherubim duo Testamenta figurari, etc., usque ad sed quia major sit festivitas internae beatitudinis de consortio adunatae fraternitatis. ID., ibid. Manifestum est ex praedictis, etc., usque ad eam dilectionis gratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit. . etc. ID., ibid. Extendunt autem cherubim ad utrumque parietem oraculi alas, etc., usque ad scriptores eorum jam regnantes cum Domino ipsumque laudantes curam gerunt salutis, interpellantes pro nobis. Circumdati sunt auro, quia praeclaris scriptorum suorum operibus confirmata est auctoritas testamentorum, manifestata autem per orbem cognitio est divinarum Scripturarum, vel interna gloria coelestium agminum. Utrumque enim cherubim et angelos, scilicet et testamenta significat. BEDA, ibid., cap. 14. Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit. ID., ibid. Palmas facit, cum memoriam aeternae remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arcae justitiae cadant, quo mercedem justitiae semper ante oculos habent. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc., Col. 3.. Hae virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitae videantur, quid aliud quam quia ut picturae domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quae sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti aequalitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judaei vel gentes, barbari et Scythae, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in coelis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in coelis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in saeculo cives patriae coelestis, signaculo dilectionis aeterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde: Joan. 13.. . etc. BEDA, ibid., cap. 15. Unus erat ingressus, sed duobus ostiis claudebatur, etc., usque ad imo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum sibi patriae coelestis aperiunt. ID., ibid. Duo sunt ostiola, quia Deum et proximum diligunt angeli et homines sancti, neque januam vitae nisi per geminam dilectionem possunt intrare. Vel quia utriusque populi fidelibus, Judaeis, scilicet, et gentibus eadem vitae janua reseratur. Postes habent angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula coelestis recipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis in judicio fores aperit, quinque enim sunt corporis sensus. Vel uterque postis oraculi altus est quinque cubitorum, quia solis illis supernae patriae introitus panditur, qui omnibus corporis et cordis sensibus Domino serviunt: corporis scilicet cum per eos aliquid pro illa agunt; cordis vero, cum sobrie, et juste, et pie cogitant de eis per ipsos corporis sensus agere decernunt. Posset dici sculptura facta in junctura tabularum, sed large accipitur. BEDA, ibid. anaglypha Graece, Latine dicuntur caelaturae, etc., usque ad horum intuitu continuo vestigia nostra regimus. Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubimque pervenitur, introitum coeli significat, quo ad visionem Dei supernorumque civium nos introduci desideramus: ita introitus in templum, primordia nostrae conversionis ad Deum, quando in praesentem Ecclesiam intramus. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad spem. Unde postes hujus introitus quadrangulati sunt propter quatuor Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur. BEDA, ibid. Quadrangulos propter quatuor scilicet principales virtutes, etc., usque ad quarta post prudentiam, fortitudinem et temperantiam, justitia sequitur. Quia ad invicem respiciunt, ut una sine altera haberi non possit. Exterius ostium dilectio fraterna, interius divina: quia illa prior tempore, haec sublimior dignitate: et per illam ad hanc intratur: quia in amore proximi discitur, qualiter conditor debeat amari. BEDA, ibid. Quia in utraque dilectione duo sunt principaliter observanda, etc., usque ad quia exstinctis peccatis omnibus ad littus et soliditatem virtutum transeamus. BEDA ubi supra. Notandum quod in egressu oraculi duo dicuntur fuisse ostia, etc., usque ad aliud mysterii dispensationem praefigurans. Vel ostium quod se invicem tenebat aperitur, cum per ministerium praedicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendi castitatem pertineat, quae utraque nequeunt separari, et quod parum sit, proximorum mala tolerare, et eis bona non commodare, cum haec certissime soleant in corde perfectorum indissolubiliter permanere. Haec supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eaedem picturae vel caelaturae factae sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quae sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quae omnes electi plene in aeterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quae pie crediderunt, proveniant. BEDA ubi supra, cap. 16. De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur: I Cor. 2.. Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturae potentiam, perseverantiam, et famam piae actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint: I Cor. 4.; et: Ibid. 6.. . BEDA ubi supra. Quaeritur quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, etc., usque ad unde David Psalmum pro octava intitulavit, quem pro metu judicii cantavit, dicens: Psal. 6.. Quia Ecclesia toto hujus saeculi tempore, quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus: et in fine saeculi suum incrementum ad finem perducit. Vel ob significationem gratiae spiritualis, per quam Ecclesia, solum ut sit Ecclesia, percipit: quia sine donis Spiritus, nemo fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam justitiae potest pervenire.