‏ 1 Samuel 3

RAB., in lib. Reg. Unde in diebus illis non erat visio manifesta. Propter peccata enim populi et praelatorum non apparebat Dominus per visiones vel per angelicas responsiones, sicut patribus apparuit. . ID. Quae ardebat in tabernaculo ante lucem diei. Sub luce enim diei exstinguebatur, lucebat autem usque in mane; vel hoc significat, quod Heli in caecitate permaneret, donec funditus cum prole sua exstingueretur, id est moreretur. Mystice autem caecitas Heli significat caecitatem Judaeorum, qui praesentem Salvatorem non agnoverunt, nec fulgorem miraculorum ejus, nec doctrinam, donec sacerdotium cum populo et templo everteretur. . RAB. Comminatio Dei est super Heli et super domum ejus, quia scilicet pro peccato filiorum Heli privabatur sacerdotio domus Domini, unde aures audientium tinnient stupore vehementi. . Proverbium erat apud Hebraeos. Et est sensus: Si absconderis mihi malum quod locutus est tibi Dominus de me, veniat super caput tuum. RAB., in lib. Reg. Quia nihil ex his quae locutus est Dominus, etc., usque ad certa causa utilitatis eorum hoc faciebat. . ID. Per terminos Judaeae universitatem plebis comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario, qui usque hodie sic vocatur: terminus Judaeae provinciae contra Septentrionem, de quo Jordanis erumpens a loco sortitus est nomen. Jor quippe fluvium vel rivum Hebraei vocant. Dan interpretatur vel judicans. In tribu Juda vel Simeonis est vicus grandis in vicesimo ab Hebron milliario, vergens ad Austrum: in quo Romanorum positum est praesidium: a quo insipientes termini Judaeae tenduntur usque ad Dan. Nec mirari debet quispiam, si civitates Judae in tribu Simeonis vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda fortis et bellicosa saepe adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum, ideo aliarum tribuum sortes in ejus funiculo computantur, alioquin in medio tribus Judae habitasse Simeonem Scriptura manifestat. .