‏ 1 Samuel 5

RAB., ubi supra. Quae et Asdor, una de quinque urbibus Palaestinorum, decreta quidem tribui Judae, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem vel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcae in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretatur significat diabolum qui in mari hujus saeculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur Job. 40.. Locus est in quo posuit Samuel lapidem I Reg. 7., sicut in sequentibus demonstratur. . Superbia diaboli, qui est initium omnis peccati Eccle. 10.. RAB. Finem praefinitum significat, in quo cessaret idololatria. Limen enim finis est itineris. Dorsum tantum invenerunt fractis omnibus membris, quod idololatriae fugam exprimit. Qui enim fugit, dorsum dat fuganti, unde: Psal. 20.. . Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora hujus vitae diligunt, ex ipsis juste in posteriora cruciabuntur, quae debent aestimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuunt, similes sunt eis qui arcam testamenti juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem illis etiam nolentibus cadunt, quia Arca autem manet in aeternum, securum scilicet testamentum regni coelorum, ubi est verbum Dei in aeternum. Ut si quocunque eat, percussio comitetur, sciamus esse plagam a Deo quod voluntate Dei consilio eorum actum est, ut plaga communis esset, quoniam culpa communis erat. . .
Copyright information for VulgGlossa