2 Chronicles 20
Idumaeos significat, sed scriptor historiae maluit quod gerebatur associatorum notare vocabulo, quam impietatem impudentium publice divulgare. etc. Illa loca significat quae ultra mare Salinarum sunt, quod alias stagnum Asphaliti vel mare Mortuum nominatur. Vocatur usque hodie, vicus pergrandis Judaeorum juxta mare Mortuum, unde opobalsamum venit: quas Salomon nuncupat vineas Engaddi. . etc. RAB. ex Hieron. Qui et Jeruel secundum Hebraeos. Dicunt enim quod Sis, etc., usque ad incussus est alienigenis pavor undique. Mystice, Moabitae, Ammonitae, et Idumaei, paganos, Judaeos, et haereticos significant, qui gratis bellum exicitant fidelibus, et religionem Christianam auferre contendunt. Sed Josaphat, id est Christi populus, non armis corporalibus, sed spiritualibus eos aggreditur, intima cordis devotione supernum quaerens auxilium. . etc. Sancti doctores cum turba fidelium colligunt de spoliis hostium quidquid de Physica, Ethica, et Logica legendo, et scribendo, et docendo utiliter crediderunt, per sanctae Trinitatis fidem, in usum totius Ecclesiae convertunt, ut quod illi injuste et inutiliter possidebant, fideles utiliter possidentes, animarum ad salutem possideant. Humilitas Ecclesiae, ubi digne Deo laudes redduntur. Qui autem quatuor Evangeliorum instructus dogmate per baptismi fidem ad unitatem Ecclesiae pervenit, ibi rite laudans, digne Deo conversans visionem perpetuae pacis, cum laude et laetitia sempiterna introibit. . .