2 Chronicles 29
. etc. RAB. Non aliter imitaretur David patrem suum, qui ab infantia Deo deditus in principio regni sui cultum Dei magnificavit. Moraliter autem admonet rectores Ecclesiae, ne sint desidiosi in officio sibi commisso, sed omnia diligenter agant. Mystice Ezechias, qui non tantum per se vel per suos opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, Christum significat, quod etiam nominis interpretatio testatur. Ezechias enim apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia, qui omnes patrum praevaricationes, quae sub lege fuerant, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plane instauravit. Ipse legatos ad convocandas gentes ad fidem misit. Primum prophetas, deinde apostolos, et eorum successores: hic secundo mense pascha celebrare instituit; quia umbra legis cessante, verum pascha servare docuit, de quo Paulus ait: I Cor. 5.. . etc. HIERON., quaest. in Paral., tom. 3. Hoc plene scribitur, etc., usque ad et adorabant ad ortum solis. . .