‏ 2 Kings 1

. RAB. Domus Ochoziae est Synagoga, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens, aegritudinem nimiam incurrit, ita et Judaeus legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei praesidium dereliquit, salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina praedicitur. Ochozias Judaeorum maxime principes significat, qui vitiis dediti veritatem persequuntur; unde: etc. Joan. 7.. . RAB. Quinquagenarius, confessio poenitentiae est, qua declaratur remissio peccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem poenitentiae, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae sacramentum cognovit, indulgentiam meruit. . .
Copyright information for VulgGlossa