‏ 2 Kings 11

RAB. Athalia, quae semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogae, quae semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quae aliquando regnare videbatur, cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quae interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem saevientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadae, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis. . etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. . RAB. In palatio porta Sur et domus Messa quae cum porta scutariorum nominantur esse videntur. ID. Scutarii erant tutores regis custodientes palatii vestibulum. . ID. In libro Dierum apertius: Et erat utique salutaris prudentiae, ut post tyrannicae necem reginae, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur: et qui se praelatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset. . etc. In Paralipomenis, quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit foedus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret. . .
Copyright information for VulgGlossa